Ioannes Dominicus Mucci, inclutus Societatis Iesu sodalis, ad superos placide evolavit

Linkiesta · 25/11/2020

Nudius tertius reverendus pater Ioannes Dominicus Mucci, societati Iesu ascriptus, clarus ex doctrina, moribus, pietate, filiali Successori Petri Apostoli oboedientia et nobilis, Romae in Generaliciae Ordinis Ignatiani Curiae valetudinario, quo duabus ante diebus receptus erat, extremum spiritum effudit piissimeque in Servatore suo obdormivit: praeclarus theologus, vetustati valde propitius, postridie Kalendas Decembres primas octoginta duos annos complevisset.